- OVIS Pellita
- OVIS Pellitaapud Varronem occurrit de Re R. l. 2. c. 2. Pleraque similiter faciendum in ovibus pellitis, quae propter lanae bonitatem (ut sunt Tarentinae et Altinates) Pellibus integuntur, ne lana inquinetur. Heber Gap desc: Hebrew i. e. circumligata dicitur, in Tractatu Talmudico de Sabbatho c. 5. ubi de lana Damascena, quae Milesiam puritate et mollitie aequabat. Utrobique enim similiter, quô die natus est agnus —— parabant ei integumentum, fibulis circumquaque annexum, ut pura esset lana ipsius, Selomo in Ezech. Unde Diogenis Cynici iocus, apud Laert. l. 6. cum Megaris videns, τὰ μὲν πρόβατα τοῖς δέρμασιν ἐσκεπασμένα, τοὺς δὲ παῖδαν αὐτῶν γυμνοὺς, oves quidem pellibus tectas, eorum autem liberos nudos; dixit, praestare Magarensis arietem esse, quam filium. Et Columella l. 7. c. 4. monet, ut liberis capis et omni surculô rubôque vacantibus pascant, ne et lana carpatur et tegumeata etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.